monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13 > 130 > 3 > 2 > sectio > 46 > sectio > C. IULIUS CAESAR I. > HADRIANUS XII. > sectio > 132 > VALENTINIANUS ET THEODOSIUS XL. > Lucas, 16 > sectio > 32 > 23 > 2 > 7 > 43 > IOVIANUS XXXVII. > 113
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXII <<<     >>> in Psalmum CXIV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXIII

1 Alleluia.
2 Cum iam multi psalmorum praecesserint, et alii quoque secuturi sint qui Alleluia praenotantur, non incassum tot psalmi tali capite videntur ornari. Nam sicut in melodia hoc compositum nomen diversos tonos recipit, ita et multiplices causas ad vim suae praedicationis assumit. Non enim uno modo dicitur: Laudate Dominum; sed, sicut ex diversis actibus laus ista colligitur, ita et Alleluia variis negotiis et competentibus narrationibus applicatur. Est enim intentio psalmi istius, ut ab initio Hebraici populi per magna miracula plenitudinem legis (qui est Christus Dominus) mundo praestitam nuntiaret, per quas similitudines rerum, et hodie unumquemque liberari approbat Christianum.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum psalmum propheta loquitur. Primo modo commemorat quae miracula Dominus Hebraeis praestiterit, et populo Christiano. Secundo sub interrogatione dicit cur fugerit mare, quare cursum suum Iordanis abstinuit [ed., retinuit]: responsionem gratissimam iungens, a facie Domini terram fuisse commotam. Tertio simulacra gentium inutilia demonstrat adoratoribus suis; et religio Domini quam sit utilis et saluberrima propriis cultoribus consequenter exponit.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) In exitu Israel de [ms. G. et ed., ex] Aegypto, domus Iacob de populo barbaro. Hic exitum illum debemus accipere, quando nos a peccatorum vinculis contingit exire. Tunc enim ab Aegyptiorum, id est a daemonum turba liberamur, quando barbaricae severitatis illius iura non patimur; et vere reddimur Israelitae, cum pompae mundi huius a nostra coeperint mente discedere. Barbarus autem a barba et rure dictus est, quod nunquam in urbe vixerit, sed semper ut fera in agris habitasse noscatur. Domus vero Iacob veraciter efficimur, quando Christiani dogmatis praecepta servamus.
7 (Vers. 2.) Facta est Iudaea sanctificatio eius, Israel potestas eius: Israel regnabit in ea. Tria ista commata versus huius divisa expositione noscamus. Iudaeam [ms. G. et ed., Iudam] diximus non solum ad Hebraeorum pertinere nationem, sed ad omnes fideles posse respicere. Verus enim Iudas Salvator est Dominus, in quo regnum et potestas Israelitarum, id est videntium Deum noscitur esse perpetua; ita qui eum circumciso corde sequuntur, Iudaei veraciter nuncupantur. Potestas autem eius Israel dicta est, quoniam in ipso magna miracula propriae virtutis ostendit. Nam ubi ille non habet potestatem, qui omnia quae vult facit in coelo et in terra? Sequitur, Israel regnabit in ea; scilicet quoniam vir videns Deum in beata illa congregatione regnabit, ubi sancti sunt omnimodis congregandi.
8 (Vers. 3.) Mare vidit, et fugit; Iordanis conversus est retrorsum. Videns propheta ingentium miraculorum se mole superari, vitiorum omnium causas duabus allusionibus plenissima brevitate conclusit. Mare, frequenter diximus peccatores istius saeculi debere suscipi, qui more undarum tumidis cogitationibus fluctuant; Iordanem vero pro quolibet flumine debemus accipere, qui variis desideriis homines rapiunt, et in mare illud magnum nefanda praecipitatione deducunt. Ista enim duo quae genus humanum diversa delectatione rapiebant, adventu Domini respecto, a suis consuetudinibus retrorsum praecipitata redierunt. Et licet haec historia referatur in Veteri Testamento, aliis tamen hic verbis et similitudinibus indicatur; ut evidenter adverteremus antiqua illa facta spirituali intelligentia salutis nostrae indicia nuntiasse.
9 (Vers. 4.) Montes exsultaverunt ut arietes, et colles velut agni ovium. Paulatim evidentius descendit ad tempora Christiana. Montes apostolos et evangelistas, vel omnes verbi praedicatores accipi posse manifestum est, qui et supernam lucem a terris caeteris primitus acceperunt. Et merito montes appellati sunt, propter sanctitatis amplissimum cacumen, et fidei solidissimam firmitatem. Isti enim exsultaverunt in operibus suis tanquam arietes, qui fidelissimum gregem ad caulas Domini divino iuvamine perducebant. Colles autem mediocritatem significant late credentium, quorum pectora fidei semina efficaciter acceperunt. Colles enim dicti sunt a colendo. Ista enim spiritualiter advertere nos debere ratio ipsa compellit, quando ad litteram omnimodis probantur absurda. Et ideo respice qua suavitate priores similitudines ad hanc intelligentiam videntur esse perductae, ut sibi omnia pulcherrima collatione respondeant.
10 Vers. 5. Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Iordanis, quare conversus es retrorsum? Secundum ingreditur modum, in quo decora interrogatio praemittitur, ut dulcissima responsio subsequatur. Quae figura dicitur peusis et apocrisis, Latine percunctatio atque responsio. Requiritur enim mare, discutitur fluvius cur suas consuetudines perdiderunt; ut ipsa gressus defixerint, quae pridem involuta omnia rapiebant. Et bene additum est, retrorsum: quoniam universae correctiones tunc nobis proveniunt, quando Domini beneficio nostra se instituta convertunt. Nam quod pene ipsa repetiit quae superius dixit: Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Iordanis, quare conversus es retrorsum? alia figura est, epanodos, id est repetitio rerum quae iunctim dictae sunt.
11 (Vers. 6.) Montes, quare exsultastis ut arietes; et, colles, velut agni ovium? Priorum versuum ordinem custodivit; sic enim sub alio modo et hic sunt positi, sicut in prima divisione videntur esse narrati. Interrogat enim saeculum per mare vel fluvium, quid fuerit quod eius ligamenta soluta sint. Et quoniam erat una responsio secutura, et illos quoque interrogat qui exsultasse praecipue videbantur. Unus enim Auctor et illa fecit obstupescere, et haec praestitit fixa prosperitate gaudere.
12 (Vers. 7.) A facie Domini commota est terra, a facie Dei Iacob. Secuta est competens quae parabatur utriusque responsio. Audite, conversi; audite, fidelissimi Christiam, commotionem istam, id est permutationem, quae humanae terrae feliciter evenit, non factam tremore montium, sed prospera conversione populorum. Nam si quaeras quid sit Dominus, audi, Deus Iacob. Ipso enim misericorditer apparente ab eius facie, id est praesentia salutariter terra commota est, quae mortis stupore pigra riguerat; quae tamen sic a sua superstitione commota est, ut in cultura Domini aeterno fixa robore permaneret.
13 (Vers. 8.) Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupes in fontes aquarum. Petram (ut arbitror) Iudaeorum duritiam debemus advertere, quam in sacri baptismatis stagna convertit, cum eos ad religionem fecit venire tranquillam. Quam similitudinem Dominus in Evangelio dicit: Potens est Dominus de lapidibus his suscitare filios Abrahoe [Matth. III, 9]. Idem rupes, hoc est arida et dura corda gentilium, divini eloquii manare fecit fontes irriguos; ut qui ante sterilibus superstitionibus siccabantur, post auditi [mss. A., B., F., avidi] fuerint verbi coelestis praedicationes influere copiosas. Hactenus superiores versus per figuram parabole noscuntur esse decursi.
14 (Vers. 9.) Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam. Super misericordiam [ed., misericordia] tuam et veritatem [ed., veritate tua] tuam. Cum multa beneficia dixerit quae nobis Christus Dominus profutura concessit, nimis vera subsequitur et affectuosa petitio; ut propter nomen suum humano generi praestaret utilia, qui probabilia merita in peccatoribus nequaquam poterat invenire. Nam cum bona largiatur immeritis, ipsius gloriae probatur esse quod concedit. Sequitur, Super misericordiam tuam et veritatem tuam. His duabus rebus gloriam Domini postulat debere concedi. Misericordia est enim, cum miseris ac delinquentibus peccata dimittit; veritas, cum beatitudinis futurae promissa restituit; sive (ut alii volunt) cum iudicaturus est impios. Utrasque enim res, sive dum parcit, sive dum iudicat, ad gloriam Domini pertinere manifestum est.
15 (Vers. 10.) Nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Subsecuta est causa quare dignetur Dominus devotis misericordiae suae dona praestare. Quae figura dicitur aetiologia, id est causae redditio. Nefandam quippe imputationem petit amoveri, quam in isto saeculo patiuntur creberrime Christiani. Nam quoties martyrum corpora diversis suppliciis affliguntur, ipsa vox est tyrannorum, ipsa gentilium: Ubi est Deus eorum? Quasi non possit eripere quos ut coronet tormenta patitur sustinere.
16 (Vers. 11.) Deus autem noster in coelo sursum; in coelo et in terra omnia quaecunque voluit fecit. Contra dementium verba gentilium, qui dicunt: Ubi est Deus tuus? veracissima nimis infertur et absoluta sententia, Deum nostrum omnia facere quae vult in coelo et in terra. Nam cum dicitur, in coelo sursum, supra omnes creaturas potens esse monstratur. Sequitur, omnia eum facere quaecunque vel in minimis, vel in maximis creaturis suis voluerit operari, ut eum omnipotentem esse cognoscas, dum ubique effectum suae voluntatis ostendat.
17 (Vers. 12.) Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Venit ad tertium modum, ubi propheta simulacra gentium irridet, et Dominum Israel congrua laude concelebrat. Hoc genus causae dicitur demonstrativum, quod et vituperationem et laudem dignoscitur continere. Nam quinque versibus vituperat deos paganorum: decem vero Deum laudat excelsum, ut et in ipsa quantitate dictorum, rerum discrepantiam monstraret ambarum. Sed quoniam superius invisibilem Deum dixerat, quae vult omnia facientem, hic merito irridenda dicit idola, quae ad humanitatis formam composita, vel ipsis corporeis sensibus probantur extranea. Nam licet inveniantur et aenea et lignea simulacra, utilius tamen illud elegit, quod gentilitas iudicabat reverentius adorandum; ut erubesceret colere viliora, quorum et pretiosa probantur irrisa. Sed ne putares haec signa naturae alicuius vivam habere substantiam, ad vilitatem dicitur exprimendam, deos illos gentilium mortalium manibus fabricatos. Pudor est dicere simulacrum ab illo coli, cuius ipse auctor potuit inveniri; utquid mortali valeat praestare, qui nisi voluisset homo, idolum non potuisset existere? Sic et Ieremias talia deliramenta pulchra definitione conclusit, dicens: Nihil aliud erit, nisi id quod volunt esse aurifices [Ier. X, 9]. Quibus etiam Sedulii (ut ita dixerim) poetae veritatis versus illi repetendi sunt: Lignee, ligna rogas: surdis clamare videris: A mutis responsa petis. Nam si quaeris scire quid sit veraciter Deus, audi Isaiam dicentem: Ego Dominus, hoc est nomen meum in aeternum: gloriam meam alteri non dabo, neque virtutes meas sculptilibus. Quae a principio sunt, ecce fiunt: ut nova quae ego annuntiabo, et priusquam manifestarem ea audire vos feci [Isai. XLII, 8, 9]. Quoniam ego sum. Ante me enim non fuit alius Deus, et post me non erit [Ibid. XLIII, 10].
18 (Vers. 13.) Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
19 (Vers. 14.) Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
20 (Vers. 15.) Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo; neque enim est spiritus in ore ipsorum. Et in his tribus versibus verissima descriptione notati sunt, qui falsis numinibus suis membra hominum inaniter assignare voluerunt. Nam quid, rogo, illi opus fuit os, qui loqui non poterat? Quid oculi, qui conspicere non valebat? Quid aures, qui non erat auditurus? Quid nares, qui nullatenus fragrantiam sentiebat? Nares autem a gnaritate dictae sunt, quod nos faciant odoratus agnoscere. Quid manus, qui res palpabiles ignorabat? Quid pedes, qui se movere minime praevalebat? Et ut talibus rebus augeretur irrisio, addidit; ut nec ipsis quoque animalibus ratione carentibus debeant comparari, quando in gutture suo non habent vel confusum clamorem, quem pecora emittere propriis quibusdam vocibus consuerunt. Sequitur sententia quae cuncta concludat, et hominibus et pecoribus ideo illos incomparabiles inveniri: quia non est spiritus in ore ipsorum. Voces enim reddere, sive articulares, sive confusas animantium esse non dubium est: in quibus aptissime longa enumeratio facta est, ne cito paganorum opprobria finirentur.
21 (Vers. 16.) Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Audit forsitan paganus et gaudet se suis numinibus comparatum; sed intelligat quantum tali patrocinio potuit proficere, ut de rationabili homine usque ad insensibilia metalla meruerit pervenire. Intelligat culturam suam in damnationem propriam fuisse conversam, et refugiat illud adorare, unde plectibile iudicium cognoscitur excepisse. Similes quippe illis fiunt, qui sequi talia decreverunt. Nec illud omittendum est, quod fabricatores et cultores huius rei una perculsi probantur esse sententia. Similis est enim iniquitas alios suis operibus decipere, et culturis se pessimis obligare. De his etiam dicit Apostolus: Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula [Rom. I, 25]. Hic etiam illa figura convenire monstratur, quae appellatur sarcasmos, id est adversarii derisio violenta, quae ipsas quoque culpas penetrare dignoscitur.
22 (Vers. 17.) Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. Damnatis iniquitatibus perfidorum, ad celebranda praeconia Domini laetus accedit. Domus Israel Ecclesiam cognoscitur fidelium significare populorum. Ipsa enim sperat in Domino, quae mundana desideria semper abiiciens, sola ipsius delectatione perfruitur. Et quid ei proveniat, consequenter exponit: adiutor enim et protector eius efficitur, cui omnia servire demonstrantur. Adiutor, quia carne laborantes in hoc mundo, in quantum utile novit, adiuvat; protector, quoniam animas sanctas nulla sinit diabolica fraude subverti.
23 (Vers. 18.) Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. Quod priore versu generaliter dixit, hoc nunc de sacerdotibus decora iteratione retexuit, ut excelsus ordo pontificum non in generali commemoratione, sed speciali praeconio laudaretur. Aaron enim in populo Iudaeorum primus sacerdos electus est, cuius commemoratione merito ordo ipse declaratur.
24 (Vers. 19.) Qui timent Dominum sperent [ed., speraverunt] in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. Exponit quod superius dixit, Domus Israel, et domus Aaron. Ipsi sunt enim qui timent Dominum, et sperant in Domino. Duo enim ista sunt quae beatos faciunt et felices, quos consequitur quod superius dixit, ut eis et adiutor sit Dominus et protector.
25 (Vers. 20.) Dominus memor fuit nostri, et benedixit nos.
26 Vers. 21. Benedixit domum Israel, benedixit domum Aaron. Haec eadem pulchra varietate congeminat, ut benedictionem Domini praestari talibus inculcata ratione crederemus. Nam cum dicit, memor fuit nostri, gratiam divinae pietatis ostendit. Quibus enim meritis debebatur, ut Christus Dominus adveniret, qui et errantes populos doceret, et conversos sua benedictione salvaret? Benedixit enim domum Israel, de sanctae Mariae virginitate nascendo. Benedixit quoque domum Aaron, sacerdotii honore praecinctus, sicut de ipso in alio psalmo dictum est: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX, 4].
27 (Vers. 22.) Benedixit omnes timentes Dominum, pusillos cum maioribus. Post speciales enumerationes ad benedictionem generalitatis ascendit: ubi simul omnes benedicuntur qui servire Domino pura mente delegerunt. Hoc enim fecit in piscatoribus, hoc fecit in regibus, nec ullum genus hominum ei credens probatur exceptum, quod sit ab eius muneribus alienum. Quae figura dicitur anacephaleosis, id est recapitulatio, quae fit quando ea quae superius dicta sunt latius, breviter in memoriam postea revocantur.
28 (Vers. 23.) Adiiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. Adiiciat, duplici modo videtur intelligi: sive benedictionem quam in hoc saeculo sanctis suis Dominus pro parte concedit, sive adiiciat numero vestro populos fideles. Quod et nostris temporibus facit, et usque ad finem saeculi non desinit operari; ut de gentibus Ecclesia praedestinata in unum gregem redacta congaudeat, et unius pastoris glorioso regimine perfruatur.
29 (Vers. 24.) Benedicti vos a Domino, qui fecit coelum et terram. Cum superius optaverit propheta ut benedicerentur fideles, iam ipsa praedestinatione confisus benedictos dicit esse iustissimos. Et vide genus benedictionis, Domino, posuit: quia ipsa est perfecta beatitudo non sibi quemquam praeparari, sed Domino. Hoc enim verbo et fidelium corda roborantur, et futura beatitudo, unde provenire possit ostenditur. Qui fecit coelum et terram: sive verbum significat, cuius operatione omnis creatura perfecta est, sive pusillos et maiores, quos superius dixit, qui eius misericordia ad catholicae religionis gaudia pervenerunt.
30 Vers. 25. Coelum coeli Domino; terram autem dedit filiis hominum. Cum iusti coelum dicantur, Dominus Christus Coelum coelorum convenienter accipitur, sicut Sanctus sanctorum, Deus deorum, et caetera quae in hunc modum granditer efferuntur. Coelum autem dictum est, quod intra se celet universa. Cum enim coelum coelorum datum sit Domino, sicut in sexagesimo septimo psalmo legitur: Qui ascendit super coelos coelorum ab oriente; terra est hominum filiis attributa, ubi se per gratiam Domini multiplici colluctatione purificent, et ad aeternam vitam ex istius mundi agone perveniant. Dedit autem, ad humanitatem pertinet incarnationis; nam Verbo quid dari potuit, qui cum Patre et Spiritu sancto semper cuncta possedit et possidet?
31 (Vers. 26.) Non mortui-laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Mortuos hic illos dicit qui perpetuis cruciatibus affligendi sunt; eorum voces non suscipit Dominus, quia beati tantum sunt, qui eius praeconia personabunt, sicut Salomon dicit: A mortuo, quasi ex eo qui non est, perit confessio [Eccli. XVII, 26]. Et paulo post: Nos autem viventes et sani laudamus nomen tuum. Dicendo autem, neque omnes qui descendunt in infernum, ostendit et sanctos ad inferna quidem descendere, sed in Domini exsultatione gaudere. Mori enim iustis et peccatoribus probatur esse commune, sed nimis longa discretione separantur, sicut in octogesimo quinto psalmo dictum est: Et eripuisti animam meam ex inferno inferiori [Psal. LXXXV, 13].
32 (Vers. 27.) Sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Exposita parte damnatorum, aptum fuit ut pulchritudinem psalmi beatorum bona concluderent. Vivorum enim est Dominus, non mortuorum, sicut in Evangelio legitur: Non est enim Deus mortuorum, sed vivorum [Matth. XXII, 32]. Vivorum autem accipiendum est, non ista vita viventium, quam communem sanctis constat esse cum impiis; sed illa de qua in alio psalmo legitur: Placebo Domino in regione vivorum [Psal. CXIV, 9]. Et ne ad terrena bona mens humana descenderet, ad illa coelestia congruenter ascendit, quae nec in laudibus possunt habere terminum, nec in praemiis sustinere probantur occasum.
33 Conclusio psalmi.
34 Luxerunt nobis quasi granati mali minuta pulcherrima, quae historiae corio revelata dulcissima mella sudaverunt. Quod enim versus, tot gratiae; quot verba, tot poma sunt animae. Monemur enim per similitudines veteris populi, huius mundi quasi Aegyptiacam dominationem relinquere; ut possimus ad terram promissionis baptismatis itinere pervenire. Festinemus intrepidi, adventu Domini adversitates nostrae solutae sunt. Mare fugit, Iordanis retro timore conversus est, simulacra gentium quasi metalla insensata contempta sunt; Domini autem nostri gloria ubique colitur, ubique praedicatur. Et ideo, iuvante Deo, psalmorum virtutes studiosissime perquiramus: quoniam se et fidelibus aperiunt, et incredulis semper abscondunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXII <<<     >>> in Psalmum CXIV
monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13 > 130 > 3 > 2 > sectio > 46 > sectio > C. IULIUS CAESAR I. > HADRIANUS XII. > sectio > 132 > VALENTINIANUS ET THEODOSIUS XL. > Lucas, 16 > sectio > 32 > 23 > 2 > 7 > 43 > IOVIANUS XXXVII. > 113